232 P. OVIDII NASONIS
Ecquid, ut incubuit iusto mens aegra dolori,Lenis ab admonito pectore somnus abit 'fTunc subeunt curae, dum te lectusque locusqueTangit, et oblitam non sinit esse mei.
25 Et veniunt aestus, et nox immensa videtur;Fessaque iactati corporis ossa dolent.
Non equidem dubito, quin haec et caetera liant;
Detque tuus casti signa doloris amor:
Nec cruciere minus, quam cum Thebana cruentum3o Hectora Thessalico vidit ab axe rapi.
Quid tamen ipse precer, dubito: nec dicere possum.Affectum quem te mentis habere velim.
Tristis es? indignor, quod sum tibi caussa doloris:Non es? ut amisso coniuge digna lbrcs.
35 Tu vero tua damna dole, mitissima coniux;Tempus et a nostris exige triste malis:
Fleque meos casus. Est quaedam flere volupta?.
Expletur lacrimis egeriturque dolor.
Atque utinam lugenda tibi non vita, sed esset4o Mors mea; morte fores sola relicta mea!Spiritus hic per te patrias exisset in auras!
Sparsissent lacrimae pectora nostra piae!Supremoque die notum spectantia coelumTexissent digiti lumina nostra tui!
45 Et cinis in tumulo positus iacuisset avito!Tactaque nascenti corpus haberet humus.Denique et, ut vixi, sine crimine mortuus essemNunc mea supplicio vita pudenda suo est.
Me miserum! si tu, cum diceris exsulis uxor,
5o Avertis vultus, et subit ora rubor!
Me miserum! si turpe putas mihi nupta videri!
Me miserum! si te iam pudet esse meam!Tempus ubi est illud, quo te iaclare solebasConiuge, nec nomen dissimulare viri ?
55 Tempus ubi est, quo te, nisi si fugis illa referre,Et dici memini, iuvit et esse meam ?