Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
231
Einzelbild herunterladen
 

7°

T1USTIVM Llii. IV. EL. 2.3. 231

Atque procul Latio diversum missus in orbemQui narret cupido, vix erit, ista mihi.

Is quoque iam serum referet veteremque trium-phum.

Quo tamen audiero tempore, laetus ero.

Illa dies veniet, mea qua lugubria ponam;Caussaque privata publica maior erit.

ELEGIA III.

Magna minorque ferae, quarum regis alteraGraias,

Altera Sidonias, utraque sicca, rates:

Omnia cum summo positae videatis in axe,

Et maris occiduas non subeatis aquas:Aetheriamque suis cingens amplexibus arcemVester ab intacta circulus exstet humo;

Adspicite illa, precor, quae non bene moeniaquondam

Dicitur Iliades transiluisse Remus.

Inque meam nitidos dominam convertite vultus:Sitque memor nostri necne, referte mihi. i

Heu mihi! cur, nimium quae sunt manifesta,requiro ?

Cur labat ambiguo spes mihi mista metu?

Crede quod est, quod vis; ac desine tuta vereri:Deque fide certa sit tibi certa fides.

Quodque polo lixae nequeunt tibi dicere flammae, iNon mentitura tu tibi voce refer:

Esse tui memorem, de qua tibi maxima cura est;

Quodque potest, secum nomen habere tuum.Vultibus illa tuis, tanquam praesentis, inhaeret,Teque remota procul, si modo vivit, amat.

5

o

:5

J.0