Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
227
Einzelbild herunterladen
 

227

| TRISTI VM LIB. IV. EL. 1.

i Vtquc suum Bacchis non sentit saucia vulnus,

| Dum stupet Edonis exululata iugis;

I Sic, ubi mota calent viridi mea pectora thyrso,

[ Altior humano spiritus ille malo est.

Ille nec exsilium, Scythici nec litura ponti, 45

Ille nec iratos sentit adesse Deos.

Ytque soporiferae biberem si pocula LetheS,

Temporis adversi sic mihi sensus abest,lure Deas igitur veneror mala nostra levantes;

Sollicitae comites ex Helicone fugae: 5o

Et partim pelago, partim vestigia terra,

Vel rate dignatas, vel pede nostra sequi.

Sint precor hae saltem faciles mihi: namque Deo-rum

Caetera cum magno Caesare turba facit.

Meque tot adversis cumulant, quot litus arenas, 55Quotque fretum pisces, ovaque piscis habet.

I ere prius flores, aestu numerabis aristas,

Poma per autumnum, frigoribusque nives;

Quam mala, quae toto patior iactatus in orbe,

Dum miser Euxini litura saeva peto. 6 o

Nec tamen, ut veni, levior fortuna malorum est:

Iluc quoque sunt nostras fata secuta vias.

Ilie quoque cognosco natalis stamina nostri;

Stamina de nigro vellere facta mihi.

Vtquc nec insidias, capitisque pericula narrem, 65Vera quidem, vera sed graviora lide;

Vivere quam miserum est inter Bessosque Getas-que

Illi, qui populi semper in ore fuit!

Quam miserum, porta vitam muroque tueri,

Yixque sui tutum viribus esse loci 1 70

Aspera militiae iuvenis certamina fugi,

Nec nisi lusura movimus arma manu.

Nunc senior gladioque latus, scutoque sinistram,Canitiem galeae subiieioquc meam.

P 2