Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
228
Einzelbild herunterladen
 

228

P. OVIDII NASONIS

j 5 Nam dedit e specula custos ubi signa tumultus;Induimur trepida protinus arma manu.

Hostis, habens arcus imbutaque tela veneno,Saevus anhelanti moenia lustrat equo.

Ytque rapax pecudem, quae se non texit ovili,

80 Per sata, per silvas, fertque trahitquc lupus;Sic, si quem nondum portarum sepe receptumBarbarus in campis reperit hostis, agit.

Aut sequitur captus, coniectaque vincula colloAccipit; aut telo virus habente cadit.

85 Hic ego sollicitae iaceo novus incola sedis.

Ileu nimium lati tempora longa mei!

Et tamen ad numeros antiquaque sacra revertiSustinet in tantis hospita Musa malis.

Sed neque, cui recitem, quisquam est, mea car-mina: nec qui

90 Auribus accipiat verba Latina suis.

Ipse mihi, quid enim faciam? scriboque legoque:Tutaque iudicio litera nostra suo est.

Saepe tamen dixi, Cui nunc haec cura laborat?

An mea Sauromatae scripta Getaeque legent?95 Saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae,Ilumidaque est lletu litera facta meo.

Corque vetusta meum, tanquam nova, vulnerasentit;

Inque sinum moestae labitur imber aquae.

Cum vice mutata quid sim fuerimque recordor,100 Et tulerit quo me casus, et unde, subit;

Saepe manus demens, studiis irata malignis,Misit in arsuros carmina nostra focos.Atqucitade fnultis,quoniam non multa supersunt,Cum venia facito, quisquis es, ista legas.io 5 Tu quoque non melius, quam sunt mea tempora,

carmen

Interdicta mihi, consule, Roma, boni.