220 P. OVIDII NASONIS
5 IIoc est, cui'cantet vinctus quoque compede fossorIndocili numero cum grave mollit opus:
Cantet et, innitens limosae pronus arenae,Adverso tardam qui trahit amne ratem.
Quique ferens pariter lentos ad pectora remos,io I 11 numerum pulsa brachia versat aqua.
Fessus ut incubuit baculo, saxove reseditPastor; arundineo carmine mulcet oves.
Cantantis pariter, pariter data pensa trahentisFallitur ancillae decipiturque labor.i5 Fertur et abducta Lyrnesside tristis AchillesHaemonia curas attenuasse lyra.
Cum traheret silvas Orpheus et dura canendoSaxa; his amissa coniuge inoestus erat.
Me quoque Musa levat Ponti loca iussa petentem.20 Sola comes nostrae perstitit illa fugae.
Sola nec insidias hominum, nec militis ensem,Nec mare, nec ventos, barbariemque timet.
Scit quoque, cum perii, quis me deceperit error.Et culpam in facto, non scelus, esse ineo.
25 Scilicet hoc ipso nunc aequa, quod obfuit ante,Cum mecum iuncti criminis acta rea est.
Non equidem vellem, quoniam nocitura fuerunt,Pieridum sacris imposuisse manum.
Sed nunequid faciam'! vis me tenet ipsa Sororum:3o Et Carmen demens, carmine laesus, amo.
Sic nova Dulichio lotos gustata palato,
Illo, quo nocuit, grata sapore fuit.
Sentit amans sua damna fere; tamen haeret in illis:Materiam culpae persequiturque suae.
55 Nos quoque delectant, quamvis nocuere, libelli:Quodque mihi telum vulnera fecit, amo.
Forsitan hoc studium possit furor esse videri:Sed quiddam furor hic utilitatis habet.
Seinper in obtutu mentem vetat esse malorum;
4o Praesentis casus immemoremque facit.