221
P. OA r lDII NASOXIS
ELEGIA XIV.
Cultor et antistes doctorum sancte virorum,
Qui facis ingenio scmper, amice, meo;
Ecquid, ut incolumem quondam celebrare solebas,Nunc quoque, ne videar totus abesse, caves?
5 Suscipis, exceptis, ecquid mea carmina, solisArtibus, artilici quae nocuere suo?
Immo ita fac, vatuin, quaeso, studiose novorum:Quaque potes, retine corpus in Vrbe meum.
Est fuga dicta milii, non est fuga dicta libellis,
10 Qui domini poenam non meruere sui.
Saepe per extremas profugus pater exsulat oras;Vrbe tamen natis exsulis esse licet.
Palladis exemplo, de me sine matre creataCarmina sunt. Stirps haec progeniesque meaest.i5 Hanctibi commendo: quae,quo magis orba parente,Hoc tibi tutori sarcina maior erit.
Tres mihi sunt nati contagia nostra secuti:Caetera fac curae sit tibi turba palam.
Sunt quoque mutatae ter quinque volumina formae,20 Carmina de domini funere rapta sui.
Illud opus potuit, si non prius ipse perissem,Certius a summa nomen habere manu.
Nunc incorrectum populi pervenit in ora:
In populi quidquam si tamen ore meum est.
25 Hoc quoque nescio quid nostris appone libellis,Diverso missum quod tibi ab orbe venit.
Quod quicunque leget, si quis leget, aestimet ante,Compositum quo sit tempore, quoque loco.
Aequus erit scriptis; quorum cognoverit esse3o Exsilium tempus, barbariemque locum.
Inque tot adversis carmen mirabitur ullumDucere me tristi sustinuisse manu.