Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
220
Einzelbild herunterladen
 

220

P. OVIDII NASONIS

Quid simulacra, ferox, dictis incessis amaris'!

Parce, precor, inanes sollicitare meos.

Omnia vera puta mea crimina: nil sit in illis,Quod magis errorem, quam scelus, esse putes35 Pendimus en profugi, satia tua pectora, poenas,Exsilioque graves, exsiliique loco.

Carnifici Fortuna potest mea flenda videri:

Te tamen est uno iudice moesta parum.Saevior es tristi Busiride: saevior illo,

4o Qui falsum lento torruit igne bovem;

Quique bovem Siculo fertur donasse tyranno,

Et dictis artes conciliasse suas:

Munere in hoc, rex, est usus sed imagine maior:Nec sola est operis forma ' 'a mei.

45 Adspicis a dextra latus hoc adapertile tauri?IIuc tibi, quem perdes, coniiciendus erit.Protinus inclusum lentis carbonibus ure.

Mugiet, et veri vox erit illa bovis.

Pro quibus inventis, ut munus munere penses,5o Da, precor, ingenio praemia digna meo.Dixerat. At Phalaris, Poenae mirande repertor,Ipse taum praesens imbue, dixit, opus.

Nec mora; monstratis crudeliter ignibus ustusExhibuit querulos ore tremente sonos.

55 Quid mihi cumSiculisinterScythiamque GetasqueAd te, quisquis is es, nostra querela redit.Vtquc sitim nostro possis explere cruure;

Quautaque vis, avido gaudia corde feras;

Tot mala sum fugiens tellure, tot aequore passusGo Te quoque ut auditis posse dolere putem.Crede mihi, si sit nobis collatus Vlixes,

Neptuni minor est, quam Iovis ira luit.

Ergo quicunque es, rescindere snlnera noli;Deque gravi duras ulcere tolle manus:

05 Ytque meae famam tenuent oblivia culpae,Facta cicatricem ducere nostra sine.