Vidimus in glacie pisces haerere ligatos:
5o Jit pars ex illis tum quoque viva luit.
Sive igitur nimii Boreae vis saeva marinas,
Sive redundatas flumine cogit aquas:
Protinus, aequato siccis Aquilonibus Istro,Invehitur celeri barbarus hostis equo:
55 Hostis equo pollens, longeque volante sagitta,Vicinam late depopulatur humum.
Diffugiunt alii; nullisque tuentibus agrosIncustoditae diripiuntur opes;
Ituris opes parvae, pecus, et stridentia plaustra;Go ,Et quas divitias incola paupy habet.
Pars agitur vinctis post tergum capta lacertis,Respiciens frustra rura laremque suum.
Pars cadit hamatis misere confixa sagittis:
Nam volucri ferro tinctile virus inest.
G5 Quae nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt:Jit cremat insontes hostica flamma casas.
Tum quoque,cum pax est,trepidant formidine belli;
Nec quisquam presso vomere sulcat humum.Aut videt, aut metuit locus hic, quem non videt,hostem.
70 Cessat iners rigido terra relicta situ.
Non hic pampinea dulcis latet uva sub umbra;
Nec cumulant altos fervida musta lacus.
Poma negat regio; nec haberet Acontius, in quoScriberet hic dominae verba legenda suae.
75 Adspiceres nudos sine fronde, sine arbore, campus.Heu loca felici non adeunda vire!
Ergo, tam late pateat cum maximus orbis,
Haec est in poenam terra reperta meam ?