Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
216
Einzelbild herunterladen
 

216

P. OVIDII NASONIS

Et, quamquam superest ingens audacia menti,Pallor in attonito virginis ore sedet.

Ergo ubi prospexit venientia vela; Tenemur,

20 Et pater est aliqua fraude morandus, ait.

Dum,quid agat,quaerit,dum versat in omnia vultus;

Ad fratrem casu lumina flexa tulit.

Cuius ut oblata est praesentia; Vincimus, inquit.Ilie milii morte sua caussa salutis erit.a5 Protinus ignari, nec quidquam tale timentis,Innocuum rigido perforat ense latus.

Atque ita divellit, divulsaquo membra per agrosDissipat, in multis invenienda locis.

Neu pater ignoret, scopulo proponit in alto5o Pallentesque manus, sanguineumque caput.

Vt genitor luctuque novo tardetur, et artusDum legit exstinctos, triste moretur iter.

Inde Tomi dictus locus hic; quia fertur in illoMembra soror fratris consecuisse sui.

ELEG IA X.

fei quis adhuc istic meminit Nasonis ademti,

Et superest sine me nomen in A : rbe meum;Suppositum stellis nunquam tangentibus aequorAle sciat in media vivere barbarie.

5 Sauromataecingunt, feragens,Bessique,Getaeque:Quam non ingenio nomina digna meo !

Dum tamen aura tepet; medio defendimur Istro.

Ille suis liquidus bella repellit aquis.

At cum tristis hiems squalentia protulit ora,io Terraque marmoreo candida facta gelu est:[Dum patet et Boreas et nix iniecta sub Arcto;Tum liquet has gentes axe tremente premi.]