Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
215
Einzelbild herunterladen
 

TRISTI VM LIB. III. EL. 8. 9. 215

Is mea membra tenet. Nec viribus allevor ullis;

Et nunquam queruli caussa doloris abest.Necmelius valeo, quam corpore, mente; sed aegraest

Vtraque pars aeque, binaque damna fero.

Haeret, et ante oculosveluti spectabile corpusAdstat Fortunae forma legenda meae.

Cumque locum, moresque hominum, cultusque,sonumque,

Cernimus ; et quid sim, quid fuerimque subit;Tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris ira,Quod non offensas vindicet ense suas.

At quoniam semel est odio civiliter usus;

Mutato levior sit fuga nostra loco.

tXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXX

ELEGIA IX.

flic quoque sunt igitur Graiae, quis crederet!

urbes,

Inter inhumanae nomina barbariae.

IIuc quoque Mileto missi v enere coloni,

Inque Getis Graias constituere domos.

Sed v etus huic nomen, positaque antiquius urbe,Constat ab Absyrti caede fuisse, loco.

Nam rate, quae cura pugnacis facta Minervae,

Per non tentatas prima cucurrit aquas,impia desertum fugiens Medea parentem,

Dicitur his remos applicuisse vadis.

Quem procul ut vidit tumulo speculator ab altoHospes, ait, nosco, Colchide, vela, venit.

Dum trepidant Minyae, dum solvitur aggere funis,Dum sequitur celeres anchora tracta manus;Conscia percussit meritorum pectora ColchisAusa atque ausura multa nefanda manu.