Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
213
Einzelbild herunterladen
 

TRISXIVM LIU. III. EL. 7. 213

Ergo, si remanent ignes tibi pectoris idem,

Sola tuum vates Lesbia vincet opus. 20

Sed vereor, nete mea nunc Fortuna retardet:

Postque meos casus sit tibi pectus iners.

Dum licuit, tua saepe mihi, tibi nostra legebam ;

Saepe tui iudex, saepe magister eram.

Aut ego praebebam factis modo versibus aures, 2 5

Aut ubi cessaras, caussa ruboris eram.

Forsitan exemplo, quia me laesere libelli,

Xu quoque sis poenae fata secuta meae.

Pone, Perilla, metum. Tantummodo femina non sitDevia, nec scriptis discat amare tuis. 5o

Ergo desidiae remove, doctissima, caussas:lnque bonas artes et tua sacra redi.

Ista decens facies longis vitiabitur annis rRugaque in antiqua fronte senilis erit,lniicietque manum formae damnosa senectus ; 3 b

Quae strepitum passu non faciente venit.

Cumque aliquis dicet, Fuit haec formosa; dolebis:

Et speculum mendax esse querere tuum.

Sunt tibi opes modicae, cum sis dignissima magnis.

Finge sed immensis censibus esse pares. 4o

Nempe dat id cuicunque libet Fortuna, rapitque

Irus ct est subito, qui modo Croesus erat.

Singula quid referam? nil non mortale tenemus:Pectoris exceptis ingeniique bonis.

En ego, cum patria caream, vobisque, domoque: i5

ltaptaque sint, adimi quae potuere, mihi;

Ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque:

Caesar in hoc potuit luris habere nihil.

Quilibet hanc saevo vitam milii liniat ense;

Me tamen exstincto fama superstes erit. f>o

Dumque suis victrix omnem de montibus orbemProspiciet domitum Martia Roma, legar.

Xu quoque, quam studii maneat felicior usus,

Effuge venturos, qua potes, usque rogos.