212 .
P. OVIDII NASONIS
Mensque reformidat, veluti sua vulnera, tempus3o Illud: et admonitu lit novus ipse dolor.
Et quaecunque adeo possunt afferre pudorem,Illa tegi caeca condita nocte decet.
Nil igitur referam, nisi me peccasse; sed illoPraemia peccato nulla petita mihi:
35 Stultitiamque meum crimen debere vocari;Nomina si facto reddere vera velis.
Quae si non ita sunt; alium, quo longius absim,Quaere, suburbana hic sit mihi terra, locum.
#& *y & & % & &% &^ #& *♦* «$► % % *<?
ELEGIA VII.
Vade salutatum subito perarata Perii lamLittera sermonis fida ministra mei.
Aut illam invenies dulci cum matre sedentem,
Aut inter libros Pieridasque suas.
5 Quidquid aget, cum te scierit venisse, relinquet:Nec mora; quid venias, quid ve, requiret, agam.Vivere me dices; sed sic ut vivere nolim:
Nec mala tam longa nostra levata mora.
Et tamen ad Musas, quamvis nocuere, reverti;io Aptaque in alternos cogere verba pedes.
Tu quoque, dic, studiis communibus ecquid in-haeres,
Doctaque non patrio carmina more canis?Nam tibi cum Fatis mores Natura pudicos,
Et raras dotes ingeniumque dedit.u5 IIoc ego Pegasidas deduxi primus ad undas,
Ne male fecundae vena periret aquae.
Primus id adspexi teneris in virginis annis:
Vtque patet, venae duxque comesque fui.