Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
211
Einzelbild herunterladen
 

b 5

TR1ST1VM LIB.-ll-I. EL.-5. 6. 211

| Hunc utinam nitidi Solis praenuntius ortumS Afferat admisso Lucifer albus equo.

ELEGIA VI.

Foedus amicitiae nec vis, carissime, nostrae,

Nec, si forte velis, dissimulare potes.

Donec enim licuit, nec te mihi carior alter,

Nec tibi me tota iunctior Vrbo fuit,isquc erat usque adeo populo, testatus, ut esset 5Paene magis quam tu, quamque ego,notus amor.Quique erat in caris animi tibi candor amicis,

Cognitus est ilii, quem colis ipse, viro.

Nil ita celabas, ut non ego conscius essem;

Pectoribusque dabas multa tegenda meis. io

Cuique ego narrabam, secreti quidquid habebam,Excepto quod me perdidit, unus eras.

Id quoque si scisses, salvo fruerere sodali:

ConsiliOque forem sospes, amice, tuo.

[Sed mea me in poenam nimirum fata trahebant: i5

Omne bonae claudunt utilitatis iter.]

Sive malum potui tamen hoc vitare cavende;'

Seu ratio fatum vincere nulla valet;

Tu tamen, o nobis usu iunctissime longo,

Pars desiderii maxima paene mei, 20

Sis memor: et si quas fecit tibi gratia vires,

Illas pro nobis experiare rogo.

Numinis ut lassi fiat mansuetior ira;

Mutatoque minor Sit meapoena loco.

Idque ita, si nullum sceltis est in pectore nostro; 2.0Principiumque mei criminis error habet.

Nec leve, nec tutum est, quo sint mea, dicere, casuLumina funesti conscia facta mali.

O 2