210 P. OVIDII NASONIS
Multaque praeterea manifesti signa favoris20 Pectoribus teneo non abitura meis.
Di tibi, posse tuos, tribuant, defendere semper,Quos in materia prosperiore iuves.
Si tamen interea, quid in his ego perditus oris,Quod te credibile est quaerere , quaeris, agam:25 Spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli,Tristia leniri numina posse Dei.
Seu temere exspecto, sire id contingere-fas est;
Tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba.Quaeque tibi linguae est facundia, confer in illud,5o Vt doceas votum posse valere meum.
Quo quis enim maior, magis est placabilis irae;
Et faciles motus mens generosa capit.
Corpora magnanimo satis est prostrasse leoni:Pugna suum linem, cum iacet hostis, habet.
35 At lupus, et turpes instant molientibus ursi;
Et quaecunque minor nobilitate fera est.
Maius apud Troiam forti quid habemus Achille?
Dardanii lacrimas non tulit ille senis.
Quae ducis Emathii fuerit clementia, Poros,
4o Praeclarique docent funeris exsequiae.
Neve hominum referam flexas ad mitius iras;
lunonis gener est, qui prius hostis erat.Denique non possum nullam, sperare salutem,Cum poenae non sit caussa cruenta meae.
45 Non mihi, quaerenti pessunulare cuncta, petitumCaesareum caput est, quod caput orbis erat.Non aliquid dixi, violcutaque lingua locuta est;
Lapsaque sunt nimio verba profana mero.Inscia quod crimen viderunt lumina, plector:
5o Peccatumque, oculos, est, habuisse, meum.Non equidem totam possum defendere culpam:Sed partem nostri criminis error habet.
Spes igitur superest, facturum ut molliat ipse,Mutati poenam conditione loci.