TllISTIVM LIB. III. EL. 4. 5. 209
j Ante volebatis, gratique erat instar honoris,
1 Versibus in nostris nomina vestra legi.
| Quod quoniam est anceps; intra mea pectora quem-
J Alloquar: et nulli caussa timoris ero. yo
j Nec meus indicio latitantes versus amicosProtrahet. Occulte, si quis amavit, amet,j [Scite tamen, quamvis longa regione remotusAbsim, vos animo semper adesse meo.]
Et,quam quisque potest,aliqua mala nostra levate: y5Fidam proiecto neve negate manum.
Prospera sic vobis maneat Fortuna: nec unquamContacti simili sorte rogetis opem.
Vsus amicitiae tecum mihi parvus, ut illumNon aegre posses dissimulare, fuit:
Ni me complexus vinclis propioribus esses;
Nave mea vento forsan eunte suo.
Vt cecidi, cunctique metu fugere ruinae,Versaquc amicitiae terga dedere meae ;Ausus es igne loris percussum tangere corpus,Et deploratae limen adire domus.
Idque recens praestas, nec longo cognitus usu,
Vidi ego confusos vultus, visosque notavi;
Osque madens fletu, pallidiusque meo:
Et lacrimas cernens in singula verba cadentes,Ore meo lacrimas, auribus illa bibi:
Brachiaque accepi moesto pendentia collo,
Et singultatis oscula mista sonis.
Sum quoque, Care, tuis defensus viribus absens:Scis Carum veri nominis esse loco.
que
ELEGIA V.
Q,uod veterum misero vix duo tresve milii.
io
Ov. T. 111.
O