Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
208
Einzelbild herunterladen
 

20S

P. OVIDII NASONIS

Nam pede inoffenso spatium decurrere vitaeDignus cs: et fato candidiore 1mi.

55 Quae pro te ut voveam miti pietate mereris;Ilaesuraque mihi tempus in omne lide.

Vidi ego te tali vultu mea fata gementem,Qualem credibile est ore fuisse meo.

Nostra tuas vidi lacrimas super ora cadentes;

4o Tempore quas uno, lidaque verba, bibi.

Nunc quoque submotum studio defendis amicum;

Et mala, vix ulla parte levanda, levas.

Vive sine invidia; mollesque inglorius annosExige: amicitias et tibi iunge pares :

45 Nasonisque tui, quod adime non exsulat unum,Nomen ama. Scythicus caetera Pontus habetProxima sideribus tellus Erymanthidos VrsaeMe tenet; adstricto terra perusta gelu.Bosporos et Tanais superant, Scythicaeque pa-ludes ;

5o Vixque satis noti nomina pauca loci.

Vlterius nihil est, nisi non habitabile frigus.

Heu quam vicina est ultima terra mihi!

At longe patria est, longe carissima coniux;Quidquid et haec nobis post duo dulce fuit.

55 Sic tamen haec absunt; ut, quae contingere non estCorpore, sint animo cuncta videnda meo.

Ante oculos errat domus, Vrbs,et forma locorum;

Succeduntque suis singula facta locis.

Coniugis ante oculos, sicut praesentis, imago estCo Illa meos casus ingravat, illa levat.

Ingravat hoc, quod abest; levat hoc, quod prae-stat amorem:

Impositumque sibi firma tuetur onus.

Vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici;Dicere quos cupio nomine quemque suo.

65 Sed timor ollicium cautus compescit; et ipsosIn nostro poni carmine nolle puto.