Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
207
Einzelbild herunterladen
 

TllISTIVM LIB. III. EL. 4.

207

ELEGIA IV.

0 mihi care quidem semper, sed-tempore duroCognite, res postquam procubuere meae;

Vsibus edocto si quidquam credis amico;

Vive tibi, et longe nomina magna fuge.

Vive tibi, quantumque potes praelustria vita. 5

Saevum praelustri fulmen ab arce venit.

Nam quamquam soli possunt prodesse potentes;

Non prosit potius, si quis obesse potest.

Effugit hibernas demissa antenna procellas,

Lataque plus parvis vela timoris habent. ia

Adspicis, ut summa cortex levis innatet unda,

Cum grave nexa simul retia mergat onus.

Haec ego si monitor monitus prius ipse fuissem,ln qua debueram, forsitan Vrbe forem.

Dum teeum vixi, dum me levis aura ferebat, i5

llaec mea per placidas cymba cucurrit aquas.

Qui cadit in plano, vix hoc tamen evenit ipsum,

Sic cadit, ut tacta surgere possit humo :

At miser Elpenor tecto delapsus ab altoOccurrit regi debilis umbra suo. 20

Quid fuit, ut tutas agitarit Daedalus alas;

Icarus immensas nomine signet aquas?

Nempe quod hic alte, demissius ille volabat.

Nam pennas ambo non habuere suas?

Crede mihi; bene qui latuit, bene vixit: et intra 25Fortunam debet quisque manere suam.

Non foret Eumedes orbus, si filius eiusStultus Achilleos non adamasset equosr

Nec natum in flamma vidisset, in arbore natas,Cepisset genitor si Pbaetbonta Merops. 5o

Tu quoque formida nimium sublimia semper;Propositique memor contrahe vela tui.