Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
206
Einzelbild herunterladen
 

200

P. OVIDII NASONIS

55 Nunc, si forte potes,sed non potes, optima coniux,Finitis gaude tot milii morte malis.

Quam potes, extenua forti mala corde ferendo;

Ad ijuae iampridem non rude pectus lialies.Atque utinam pereant animae cum corpore nostrae,60 Effugiatque avidos pars milii nulla rogos!

Nam si morte carens vacuam volat altus in auramSpiritus, et Samii sunt rata diota senis;

Inter Sarmaticas Humana vagabitur umbras;1erque feros manes hospita semper erit.

G5 Ossa tamen facito parva referantur in urna.

Sic ego non etiam mortuus exsul ero.

Nec vetat hoc quisquam, Fratrem Thebana per-emtum

Supposuit tumulo, rege vetante, soror.

Atque ea cum foliis et amomi pulvere misce:

70 lnque suburbano condita pone solo.

Quosque legat versus oculo properante viator,Grandibus in tumuli marmore caede notis:Hic ego qui iaceo, tenerorum lusor amorum,Ingenio perii Naso poeta meo.j5 At tibi qui transis, ne sit grave, quisquis amasti,Dicere, Nasonis molliter ossa cubent.

Iloc satis in titulo est. F.tenim maiora libelli,

Et diuturna magis sunt monumenta mei.

Quos ego conlido, quamvis nocuere, daturos80 Nomen, ct auctori tempora longa suo.

Tu tamen exstincto feralia munera ferto ;

Deque tuis lacrimis humida serta dato.Quamvis in cinerem corpus mutaverit ignis;Sentiet (illicium moesta favilla pium.

85 Scribere plura libet: sed vox milii fessa lo-quendo

Dictandi vires, siccaque. lingua negat.

Accipe supremo dictum milii forsitan ore,

Quod, tibi qui mittit, non habet ipse, Vale!