205
TRISTI VM LIIJ. IU. EL. 3.
Quin etiam sic me dicunt aliena locutum,
Vt foret amenti nomen in ore tuum. 20
Si iam deliciat suppresso lingua palato,
Vix instillato restituenda mero ;
Nuntiet huc aliquis dominam venisse; resurgam:Spesque tui nobis caussa vigoris erit.
Ergo ego sum vitae dubius: tu forsitan illic a5
lucundum, nostri nescia, tempus agis?
Non agis, adlirmo: liquet, o carissima nobis,
Tempus agi sine me non nisi triste tibi.
Si tamen implevit-mea sors, quos debuit, annos;
Et mihi vivendi tam cito finis adest; 3o
Quantum erat, o magni, perituro parcere, Divi;
! Vt saltem patria contumularer humo!
.Vel poena in mortis tempus dilata fuisset,
! Vel praecepisset mors properata fugam.
Integer hanc potui nuper bene reddere lucem; 55- Exsul ut occiderem, nunc mihi vita data est.
Tam procul ignotis igitur moriemur in oris;
Et fient ipso tristia fata loco ?
Nec mea consueto languescent corpora lecto?
Depositum nec me qui fleat, ullus erit? 4o
Nec dominae, lacrimis in nostra cadentibus oraAccedent animae tempora parva meae?
Nec mandata dabo? nec cum clamore supremoLabentes oculos condet amica manus?sed sine funeribus caput hoc,sine honoresepulchri u5Indeploratum barbara terra teget?icquid, ut audieris, tota turbaberemente;
Et feries pavida pectora fida manu?icquid, in has frustra tendens tua brachia partes,Clamabis miseri nomen inane viri ? 5o
’arce tamen lacerare genas; nec scinde capillosI Non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero.
Cum patriam amisi, tum me periisse putato:
Etprior et gravior mors fuit illa mihi.