Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
204
Einzelbild herunterladen
 

201 P. OVIDII NASONIS

INil nisi flere libet: nec nostro parcior imber20 Lumine, de verna quam nive manat aqua.Itonia domusque subit, desideriumque locorum,Quidquid et amissa restat in Vrbe mei.

Heu mihi quod nostri toties pulsata sepulchrilanua, sed nullo tempore aperta fuit!

25 Cur ego tot gladios fugi, totiesque minataObruit infolix nulla procella caput?

Di , quos experior nimium constanter iniquos,Participes irae quos Deus unus habet;Kxstimulate, precor, cessantia fata; meique3o interitus clausas esse vetate fores.

XXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXX

ELEGIA III.

irlaec mea, si casu miraris, epistola quareAlterius digitis scripta sit: aeger eram :

Aeger in extremis ignoti partibus orbis;lncertusque meae paene salutis eram.

5 Quid mihi nunc animi, dira regione iaccnti,

Inter Sauromatas esse Getasque putes?

Nec coelum patimur, nec aquis assuevimus istis:Terraque nescio quo non placet ipsa modo.Non domus apta satis: non hic cibus utilis aegro:io Nullus, Apollinea qui levet arte malum.

Non qui soletur, non qui labentia tardeTempora narrando fallat, amicus adest.Lassus in extremis iaceo populisque locisque;

Iit subit allecto nunc milii, quidquid abest.i5 Omnia cum subeant; vincis tamen omnia, coniux:Et plus in nostro pectore parte tenes.

Te loquor absentem : te vox mea nominat unam:Nulla venit sine te nox milii, nulla dies.