203
TRISTIVM LIB. III. EL. 1. 2.
In genus auctoris miseri fortuna redundat;
Jit patimur nati, quam tulit ipse, fugam.
Forsitan et nobis olim minus asper, et illi 75
Evictus longo tempore Caesar erit.
Di, precor, atque adeo, neque enim mihi turbaroganda est,
Caesar, ades roto, maxime Dive, meo.
Interea, statio quoniam mihi publica clausa est;
Privato liceat delituisse loco. 8o
Vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsaeSumite plcbeiae carmina nostra manus.
ELEGIA II.
Ergo erat in fatis Scythiam quoque visere nostris,Quaeque Lycaonio terra sub axe i acet?
Nec vos, 1’ierides, nec stirps Latoia, vestroDocta sacerdoti turba tulistis opem ?
Nec mihi, quod lusi vero sine crimine, prodest; 5Quodque magis vita Musa iocosa mea est?
Plurima sed pelago terraque pericula passumVstus ab assiduo frigore Pontus habet.
Quique fugax rerum, securaque in otia natus,
Mollis et impatiens ante laboris eram; io
Vltima nunc patior - . Nec me mare portubus or-bum
Perdere, diversae nec potuere viae.
Suffecitque malis animus. Nam corpus ab illoAccepit vires; vixque ferenda tulit.
Dum tamen et ventis dubius iactabar et undis; i5Fallebat curas aegraque corda labor.
Vt via finita est, et opus requievit eundi;
Fit poenae tellus est mihi tacta meae;