202 P. OVIDII NASONIS
Cur tamen apposita velatur ianua lauro?
4o .Cingit et augustas arbor .opaca fores?
Num quia perpetuos meruit domus ista trium-phos?
An quia Leucadio semper amata Deo ?
Ipsane quod festa est, an quod facit omnia festa?Quam tribuit terris, Pacis an ista nota est?
45 A r tque viret semper laurus, nec fronde caducaCarpitur; aeternum sic habet illa decus?Caussa, superpositae scripto testata coronae,Servatos cives indicat huius ope.
Adiice servatis unum, Pater optime, civem ;
5o Qui procul extremo pulsus in orbe iacet.
In quo poenarum, quas se meruisse fatetur,
Non facinus caussam, sed suus error habet.Me miserum! vereorque locum, venerorquepotentem,
Et quatitur trepido 1 itera nostra metu.
55 Adspicis exsangui chartam pallere colore?Adspicis alternos intremuisse pedes?Quandocunque, precor, nostro placata parentiIsdem sub dominis adspiciaredomus.
Inde, tenore pari gradibus sublimia celsisGo Ducor ad intonsi candida templa Dei.
Signa peregrinis ubi sunt alterna columnisllelides, et stricto barbarus ense pater:Quaeque viri docto veteres cepere noviquePectore, lecturis inspicienda patent.
G5 Quaerebam fratres, exceptis scilicet illis,
Quos suus optaret non genuisse parens.Quaerentem frustra custos me, sedibus illisPraepositus,sancto iussit abire loco.
Altera templa peto, vicino luncta theatro:
70 Haec quoque erant pedibus non adeunda meis,Nec me, quae doctis patuerunt prima libellis,Atria Libertas tangere passa sua est.