Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
201
Einzelbild herunterladen
 

201

TH1ST1VM LIU. III. EL. 1.

Ncc domini fortuna mei est, ut debeat illam 5

Infelix ullis dissimulare iocis.

Id quoque, quod viridi quondam male lusit in aevo,lleu nimium sero damnat et odit opus.

Inspice quid portem: nihil hic nisi triste ridebis;

Carmine temporibus conveniente suis. io

Clauda quod alterno subsidunt carmina versu:

Vel pedis hoc ratio, vel via longa facit.

Quod neque sum cedro flavus, nec pumice laevis;

Erubui domino cultior esse meo.

Latera suffusas quod habet maculosa lituras;

Laesit opus lacrimis ipse poeta suum.

Si qua videbuntur casu non dicta Latine;

ln qua scribebat, barbara terra fuit.

Dicite, lectores, si non grave, qua sit eundum;

Quasque petam sedes hospes in Yrbe liber. 20Ilaec ubi sum lingua lurtim titubanto locutus;

Qui mihi monstraret, vix fuit unus, iter.

Di tibi dent, nostro quod non tribuere parenti,Molliter in patria vivere posse tua.

Duc age: namque sequor; quamvis terraque mari- a5que

Longinquo referam lassus ab orbe pedem.

Paruit; et ducens,Haec sunt Fora Caesaris,inquit:Haec est a Sacris quae via nomen habet.

Hic locus est Vestae; qui Hallada servat et ignem:llic fuit antiqui regia parva Numae. 3o

Inde petens dextram, Horta est, ait, ista Palati:

Hic Stator: hoc primum condita Horna loco est.Singula dum miror; video fulgentibus armisConspicuos postes, tectaque digna Deo.

An loris, haec, dixi, domus est? Quod utesse pu- 55tarem,

Augurium menti querna corona dabat.

Cuius ut accepi dominum, \on fallimur,inquam:

Et magni rerum est hanc loris esse domum.