198 P. OVIDII NASONIS
Composita est aliis fucandi cura coloris;
Ilie epulis leges hospitioque dedit.
Alter humum, de qua lingantur pocula, monstrat,4ijo Quaeque docet liquido testa sit apta mero.Talia fumosi luduntur mense Decembris;
Quae damno nulli composuisse fuit.
Ilis ego deceptus non tristia carmina feci;
Sed tristis nostros poena secuta iocos.
4g5 Denique nec rideo de tot scribentibus unum,Quem sua perdiderit Musa; repertus ego.
Quid ! si scripsissem mimos, obscoena iocantes,Qui semper vetiti crimen amoris habent !
In quibus assidue cultus procedit adulter;
300 Verbaque dat stulto callida nupta viro.
Nubilis hos virgo, matronaque, virque, puerqueSpectat; et e magna parte Senatus adest.
Nec satis, incestis temerari vocibus aures:Assuescunt oculi multa pudenda pati.
5o5 Cumque fefellit amans aliqua novitate maritum,Plauditur; et magno palma favore datur.Quoque minus prodest, scena est lucrosa poetae:Tantaque non parvo crimina Praetor emit.Inspice ludorum sumtus, Auguste, tuorum:
5 jo linita tibi magno talia multa leges.
Haec tu spectasti, spectandaque saepe dedisti.
IVIaiestas adeo comis ubique tua est.Luminibusque tuis, totus quibus utimur orbis,Scenica vidisti lentus adulteria.
5 1 5 Scribere sifas est imitantes turpia mimos;Materiae minor est debita poena meae.
An genus hoc scripti faciunt sua pulpita tutum;
Quodque libet, mimis scena licere dedit?
Et mea sunt populo saltata poemata saepe:
5ao Saepe oculos etiam detinuere tuos.
Scilicet in domibus vestris ut prisca virorumArtilici fulgent corpora picta manu;