Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
199
Einzelbild herunterladen
 

TR1STIVM LIB. II.

199

Sic quae concubitus varios Venerisque figurasExprimat, est aliquo parva tabella loco.

Vtque sedet vultu fassus Telamonius iram, 525

Inque oculis facinus barbara mater habet:

Sic madidos siccat digitis Venus uda capillos:

Et modo maternis tecta videtur aquis.

Bella sonant alii, telis instructa cruentis:

Parsque tui generis, pars tua facta canunt. 55oInvida me spatio natura coercuit arcto,

Ingenio vires exiguasquc dedit.

Et tamen ille, tuae felix Aeneidos auctor,

Contulit in Tyrios arma virumque toros:

Nec legitur pars ulla magis de corpore toto, 535Quam non legitimo foedere iunctus amor.

Phyllidis hic idem tenerosquc Amaryllidis ignesBucolicis iuvenis luserat ante modis.

Nos quoque iam pridem scripto peccavimus uno.

Supplicium patitur non nova culpa novum. 54eCanninaque edideram, cum te delicta notantemPraeterii toties iure quietus eques.

Ergo, quae iuveni mihi non nocitura putaviScripta parum prudens, nunc nocuere seni?

Sera redundavit veteris vindicta libelli; 545

Distat et a meriti tempore poena sui.

Nec tamen omne meum credas opus esse remissum;

Saepe dedi nostrae grandia vela rati.

Sex ego Fastorum scripsi totidemque libellos;

Cumque suo finem mense volumen habet. 55o

Idque tuo nuper scriptum sub nomine, Caesar,

Et tibi sacratum sors mea rupit opus.

Et dedimus tragicis scriptum regale cothurnis:Quaeque gravis debet verba cothurnus habet.Dictaque sunt nobis, quamvis manus ultima coepto 555Defuit, in facies corpora versa novas.

Atque utinam revoces animum paulisper ab ira,

Et vacuo iubeas hinc tibi pauca legi!