Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
197
Einzelbild herunterladen
 

TIUSTIVM L1H. II. 107

Saepe relut gemmam dominae signumve probaret;

Per caussam meminit se tetigisse manum.

Vtque refert, digitis saepe est nutuque locutus,

Ut tacitam mensae duxit in orbe notam.

Et quibus e succis abeat de corpore livor, 455

Impresso iieri qui solet ore, docet.

Denique ab incauto nimium petit ille marito,

Se quoque uti servet; peccet ut illa minus.

Scit cui latretur, cum solus obambulatipse:

Cur toties clausas exscreet ante fores. 4Go

Multaque dat talis furti praecepta: docetqueQua nuptae possint fallere ab arte viros.

Nec fuit hoc illi fraudi; legiturque TibullusEt placet, et iam te Principe notus erat.

Invenies eadem blandi praecepta Properti; 465

Districtus minima nec tamen ille nota est.

Ilis ego successi, quoniam praestantia candorNomina vivorum dissimulare iubet.

Non tinnii, fateor, ne, qua tot iere carinae,

Naufraga, servatis omnibus, una foret. 470

Sunt aliis scriptae, quibus alea luditur, artes.

Haec est ad nostros non leve crimen avos.

Quid valeant tali; quo possis plurima iactuFingere; damnosos effugiasve canes;

Tessera quot numeros habeat: distante vocato 4/5Mittere quo doceat, quo dare missa modo.

Discolor ut recto grassetur limite miles,

Cum medius gemino calculus hoste perit.

Vt mage velle sequi sciat, et revocare priorem;

Ne tuto fugiens incomitatus eat. 48o

Parva sedet ternis instructa tabella lapillis:

In qua vicisse est, continuasse suos.

Quique alii lusus,neque enim nunc persequar omnes,Perdere rem caram, tempora nostra, solent.

Ecce canit formas alius iactusque pilarum. 485

Ilie artem nandi praecipit, ille trochi.