1% 1’. OVIDII NASONIS
Nec qui composuit nuper Sybaritida, fugit:
Nec quae concubitus non tacuere suos.
Suntquc ca doctorum monumentis mista virorum,420 Muneribusque Ducum publica facta patent.Nere peregrinis tantum defendar ab armis;
Et Humanus habet multa iocosa liber.
Ytquc suo Martem cecinit gravis Ennius ore ;Ennius ingenio maximus, arte rudis;
425 Explicat ut caussas rapidi Lucretius ignis,Casurumque triplex vaticinatur opus;
Sic sua lascivo cantata est saepe CatulloFemina, cui falsum Lesbia nomen erat.
Nec contentus ea, multos vulgavit amores,
43o In quibus ipse suum fassus adulterium est.
Par fuit exigui similisque licentia Calvi,
Detexit variis qui sua furta modis.
Quid referam Ticidae, quid Memmi carmen,apud quos
llebus abest omnis nominibusque pudor?
455 Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior
Anser:
Et leve Corniliei, parque Catonis opus.
Et quorum libris modo dissimulata PeriliaeNomine, nunc legitur dicta Metella suo.
Is quoque, Phasiacas Argo qui duxit in undas,
44o Non potuit A r eneris furta tacere suae.
Nec minus Hortensi, nec.sunt minus improba ServiCarmina. Quis dubitet nomina tanta sequi?Vertit Aristiden Sisenna: nec obfuit illiHistoriae turpes inseruisse iocos.
445 Nec fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo,Sed linguam nimio non tenuisse mero.
Credere iuranti durum putat esse Tibullus ;
Sic etiam de se quod neget illa viro.
Fallere custodem demum docuisse fatetur:
45o Seque sua miserum nunc ait arte premi.