Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
193
Einzelbild herunterladen
 

103

TKISTIVM LI15. II.

Saepe supercilii mulas matrona severiEt Veneris stantes ad genus omne videt, 5u:

Corpora Vestales oculi meretricia cernunt:

Nec domino poenae res ea caussa fuit.

At cur in nostra nimia est lascivia Musa?

Curve meus cuiquam suadet amare liber?

Nil nisi peccatum manifestaque culpa fatendum est: 3i5Poenitet ingenii iudiciique mei.

Cur non, Argolicis potius quae concidit armisi Vexata est iterum carmine Troia meo?

Cur tacui Tliebas, et mutua vulnera fratrum ?

Et septem portas, sub duce quamque suo ? 020

; Nec mihi materiam bellatrix Horia negabat:

Et pius est, patriae facta referre, labor.

Denique, cum meritis impleveris omnia, CaesarPars mihi de multis una canenda fuit.

Vtque trahunt oculos radiantia lumina Solis; 5a5

Traxissent animum sic tua facta meum.

Arguor immerito. Tenuis mihi campus aratur:

Illud erat magnae fertilitatis opus.

Non ideo debet pelago se credere, si quaAudet in exiguo ludere cymba lacu. 53o

Forsan, et hoc dubitem, numeris levioribus aptusSim satis: in parvos suflieiamque modos.

At si me iubeas domitos lovis igne GigantasDicere; conantem debilitabit onus,jDivitis ingenii est immania Caesaris acta 335

Condere; materia ne superetur opus.

Et tamen ausus eram: sed detrectare videbar,

Quodque nefas, damno viribus esse tuis.

I Ad leve rursus opus, iuvenilia carmina, veni;

Et falso movi pectus amore meum. 5-io

|Non equidem vellem: sed me mea fata trahebant,Inque meas poenas ingeniosus eram.

Ileu mihi, quod didici! quod me docuere parentes,

' Literaqne est oculos ulla morata meos!

Ov. T. III. N