Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
194
Einzelbild herunterladen
 

104

P. OVIDII NASONIS

345 Ilaec tibi nie invisum lascivia fecit, ob Al tes,

Quas catus es vetitos sollicitasse toros.

Sed neque me nuptae didicerunt furta magistro:Quodque parum novit, nemo docere potest.

Sic ego delicias, et mollia carmina feci,

35o .Strinxerit ut nomen fabula nulla meum.

Nec quisquam est adeo media de plebe maritus,Vt dubius vitio sit pater ille meo.

Crede milii, mores distant a carmine nostro.

Vita verecunda est, Musa iocosa milii.

555 Magnaque pars operum mendax et licta meorumPlus sibi permisit compositore suo.

Nec liber indicium est animi, sed honesta voluptas,Plurima mulcendis auribus apta ferens.

Accius esset atrox; conviva Terentius esset;

56o Essent pugnaces, qui fera bella canunt.

Denique composui teneros non solus amores:Composito poenas solus amore dedi.

Quid nisi cum multo Venerem confundere vinoPraecepit Lyrici Teia Musa senis?

5G5 Lesbia quid docuit Sappho, nisi amare, puellas?Tuta tamen Sappho, tutus et ille fuit.

Nec tibi, Battiade, nocuit, quod saepe legentiDelicias versu fassus es ipse tuas.

Fabula ineundi nulla est sine amore Menandri:070 Et solet hic pueris virginibusque legi.

Ilias ipsa quid est,nisi turpis adultera, de quaInter amatorem pugna virumque fuit?

Quid prius est illi flamma Chryscidos? utqueFecerit iratos rapta puella duces?

57.5 Aut quid Odyssea est, nisi femina, propter amorem,Dum vir abe ?

Quid nisi Maeo......... . . ......... .^....,..0 ligatos

Narrat, in obscoeno corpora prensa toro?

Vnde nisi indicio magni sciremus llomeri,

38c Hospitis igne duas incaluisse Deas ?