Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
192
Einzelbild herunterladen
 

102

1 >. OVIDII NASONIS

Discitur, innocuas ut agnt, facundia, caussas:Protegit liaec sontes, iinnieritos(|uo premit.

275Sic igitur carmen, recta si mente legatur,Constabit nulli posse nocere meum.

At quiddam vitii quicunque bine concipit, errat:Et nimium scriptis abrogat ille meis.

Yttamen bocfatear: ludi quoque semina praebent280 Nequitiae. Tolli tota theatra iube:

Peccandi caussam quae multis saepe dederunt,'Martia cum durum sternit arena solum.

Tollatur Circus; non tuta licentia Circi:llic sedet ignoto iuncta puella viro.

285 Cum quaedam spatientur in hac, ut amator eademConveniat, quare porticus ulla patet?

Quis locus est templis augustior'? haec quoque vitet,*In culpam si qua est ingeniosa suam.

Cum steterit loris aede: loris succurret in aede,290 Quam multas matres fecerit ille Deus.

Proxima adoranti lunonia templa subibit,Pellicibus multis hanc doluisse Deam.

Pallade conspecta, natum de crimine virgoSustulerit quare, quaeret, Erichthonium.

29S Venerit in magni templum, tua munera, Martis;Stat Venus Vitori iuncta viro ante fores.

Isidis aede sedens, cur hanc Saturnia, quaeret,Egerit Ionio Ilosporioque mari.

In Venere Anchises, in Luna Latmius heros,

5 oo I11 Cerere Iasion, qui referatur, erit.

Omnia perversas possunt corrumpere mentes.Stant tamen illa suis omnia tuta locis.

At procul ab scripta solis meretricibus ArteSubmovet ingenuas pagina prima nurus.

5 o 5 Quaecumque irrumpit, quo non sinit ire sacerdos;Protinus hoc vetiti criminis acta rea est.

Nec tamen est facinus molles evolvere versus:Multa licet castae non facienda legant.