Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
191
Einzelbild herunterladen
 

191

TRISTIVM L1B. 11.

At si, quoti mallem, vacuus fortasse fuisses,

Nullum legisses crimen in Arto mea. aio

Illa quidem fateor fronti non esse severaeScripta, nec a tanto Principe digna legi:

Non tamen idcirco legum contraria iussisSunt ea; Romanas crudiuntque nurus.

Neve, quibus scribam, possis dubitare; libellus 245Quatuor hos - versus e tribus unus habet:

Este procul, vittae tenues, insigne pudoris;

Quaeque tegis medios instita longa pedes;

Nil, nisi legitimum, concessaque furta, canemus;

Inque meo nullum carmine crimen erit. a 5 o

Ecquid ab hac omnes rigide submovimus Arte,

Quas stola contingi vittaque sumta vetat?

At matrona potest alienis artibus uti;

Quoque trahat, quamvis non doceatur, habet.

Nil.igitur matrona legat: quia carmine ab omni 255Ad delinquendum doctior esse potest.

Quodcunque attigerit, si qua est studiosa sinistri,

Ad vitium mores instruet inde suos.

Sumserit Annales; nihil est hirsutius illis;

Facta sit unde parens Ilia nempe leget. 260

Sumserit, Aeneadum genitrix ubi prima; re-quiret,

Aeneadum genitrix unde sit alma Venus.

Persequar inferius, modo si licet ordine ferri,

Posse nocere animis carminis omne genus.

Non tamen iderreo crimen liber omnis habebit. 265Nil prodest, quod non laedere possit idem.

Igne quid utilius? si quis tamen urere tectaComparat, audaces instruit igne manus.

Eripit interdum, modo dat medicina salutem:Quaeque iuvans monstrat, quaeque sit herba no- 270eens.

Et latro, et cautus praecingitur ense viator:

Ille sed insidias, hic sibi portat opem.