Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
188
Einzelbild herunterladen
 

1SS

P. OVIDII NASONIS

Tristibus invectus verbis, ita Principe dignum,Vltus es offensas, ut decet, ipse tuas.io5 Adde, quod edictum, quamvis immane minaxque,Attamen in poenae nomine lene fuit.

Quippe relegatus, non exsul, dicor in illo:Parcaque fortunae sunt data verba meae.

Nulla quidem sano gravior mentisque potentilio Poena est, quam tanto displicuisse viro.

Sed solet interdum lieri placabile numen:

Nube solet pulsa candidus ire dies.

Vidi ego pampineis oneratam vitibus ulmum,Quae fuerat saevi fulmino tacta lovis.i45 Ipse licet sperare retes; sperabimus: atqueHoc unum lieri, te prohibente, potest.

Spes mihi magna subit, cum te, mitissime Princeps;Spes mihi, respicio cum mea fata, cadit.

Ac veluti ventis agitantibus aequora non est1 S 0 Aequalis rabies, continuusque furor;

Sed modo subsidunt, intermissique silescunt,Vimque putes illos deposuisse suam;

Sic abeunt, redeuntque mei, variantque timores:Et spem placandi dantque negantque tui.i55 Per Superos igitur, qui dent tibi longa, dabuntque,Tempora, Homanum si modo nomen amant;

Per Patriam, quae te tuta et secura Parente est;Cuius, ut in populo, pars ego nuper eram ;

Sic tibi, quem semper lactis animoque mereris,1 G 0 Reddatur gratae debitus Vrbis amor.

Livia sic tecuin sociales compleat annos,

Quae, nisi te, nullo coniugc digna fuit.

Quae si non esset, caelebs te vita deceret:Nullaque, cui posses esse maritus, erat,i G5 Sospite sic te sit natus quoque sospes ; et olimImperium regat hoc cum seniore senex:

Vtquc tui faciunt, sidus iuvenile, nepotes,

Per tua perque sui facta parentis eant.