TUISTIVM L1B. II.
187
Me miserum! potui, si non extrema nocerent,
Iudicio tutus non semel esse tuo.
Vltima me perdunt: imoque sub aequore mergitIncolumem toties una procella ratem. 100
> T ec mihi pars nocuit de gurgite parva: sed omnesPressere hoc fluctus, Oceanusque caput.
Cur aliquid vidi ! cur noxia lumina feci'!
Cur imprudenti cognita culpa milii !
Inscius Actaeon vidit sine veste Dianam: io. r -
Praeda fuit canibus non minus ille suis.
Scilicet in Superis etiam fortuna luenda est;
Nec veniam, laeso numine, casus habet.
Illa namque die, qua me malus abstulit error,
Parva quidem periit, sed sine labe, domus. 110Sic quoque parva tamen, patrio dicatur ut aevoClara, nec ullius nobilitate minor:
Et neque divitiis, nec paupertate notanda:
Vndc fit in neutrum conspiciendus eques.
Sit quoque nostra domus vel censu parva, vel ortu; n5Ingenio certe non latet illa meo.
Quo videar quamvis nimium iuvpniliter usus:
Grande tamen toto nomen ab orbe fero.
Turbaque doctorum Nasonem novit, et audet
Non fastiditis annumerare viris. jao
Corruit haec igitur Musis accepta, sub uno,
Sed non exiguo, crimine lapsa domus.
Atque ea sic lapsa est, ut surgerc, si modo laesiEmaturuerit Caesaris ira, queat.
Cuius in eventu poenae clementia tanta est, 125
Vt fuerit nostro lenior illa metu.
Vita data est, citraque necem tua constitit ira,
0 Princeps, parce viribus use tuis.
Insuper accedunt, te non adimente, paternae,Tanquam vita parum muneris esset, opes. 100Nec mea decreto damnasti facta Senatus:
Nec mea selecto indice iussa fuga est.