180
P. OVIDII NASOMS
Inspice maius opus, quod adliuc sine fine reliqui,In non credendos corpora versa modos;
G 5 Invenies vestri praeconia nominis illic:
Invenies animi pignora multa mei.
Non tua carminibus maior fit gloria, nec quo,
Yt maior liat, crescere possit, habet.
Fama Iovis superest: tamen hunc sua facta re.
ferri,
70 Et se materiam carminis esse, iuvat:
Cumque Gigantei memorantur proelia belli;
Credibile est lactum laudibus esse suis.
Te celebrant alii quanto decet ore, tuasqueIngenio laudes uberiore canunt.
75 Sed tamen, ut fuso taurorum sanguine centum,Sic capitur minimo turis honore Deus.
Ah ferus, et nobis nimium crudeliter hostis,Delicias legit qui tibi cunque meas!
Carmina ne nostris sic te venerantia libris80 Iudicio possint candidiore legi.
Esse sed irato quis te mihi posset amicus?
Vix tunc ipse mihi non inimicus eram.
Cum coepit quassata domus subsiliere;partesln proclinatas omne recumbit onus:
85 Cunctaque Fortuna rimam faciente dehiscunt.Ipsa suo quondam pondere tecta ruunt.
Ergo hominum quaesitum odium mihi carmine.
quaque
Debuit, est vultus turba secuta tuos.
At, memini, vitamque meam moresque probabas90 Illo, quem dederas, praetereuntis equo.
[Quod si non prodest, et honesti gratia nullaRedditur; at nullum crimen adeptus eram.]Nec male commissa est nobis fortuna reorum,Lisque decem decies inspicienda viris.q 5 Res quoque privatas statui sine crimine index:Dequc mea fassa est pars quoque victa lide.