Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
185
Einzelbild herunterladen
 

TH1STIVM 1^115. II. 1S5

Ilis precor exemplis tua nunc, mitissime Caesar,

Fiat ab ingenio mollior ira meo.

Illa quidem iusta est, nec me meruisse negabo.

Non adeo nostro fugit ab ore pudor. 3o

Sed, nisi peccassem, quid tu concedere posses 3Materiam veniae sors tibi nostra dedit.

Si, quoties homines peccant, sua fulmina mittatIupiter; exiguo tempore inermis erit.

Hic ubi detonuit, strepituque exterruit orbem, 55Purum discussis aera reddit aquis.

Iure igitur genitorque Deum rectorque vocatur:lure capax mundus nil love maius habet.

Tu quoque, cum Patriae rector dicare, Paterque;

Vterc more Dei nomen habentis idem. 4o

lilque facis: necte quisquam moderatius unquamImperii potuit frena tenere sui.

Tu veniam parti superatae saepe dedisti,

Non concessurus quam tibi victor erat.

Divitiis etiam multos et honoribus auctos 45

Vidi, qui tulerant in caput armatuum.

Quaeque dies bellum, belli tibi sustulit iram:

Parsque simul templis utraque dona tulit.

Vtque tuus gaudet miles, quod vicerit hostem ;

Sic, victum cur se gaudeat, hostis habet. 5o

Caussa mea est melior: qui nec contraria dicorArma, nec hostiles esse secutus opes.

Per mare, per terras, per tertia numina iuro,

Per te, praesentem conspicuumque Deum;

Hunc animum favisse tibi, Vir maxime: meque, 55Qua sola potui, mente fuisse tuum.

Optavi peteres coelestia sidera tarde;

Parsque fui turbae parva precantis idem.

Et pia tura dedi pro te: cumque omnibus unusIpse quoque adiuvi publica vota meis. Co

Quid referam libros, illos quoque, crimina nostra,Mille locis plenos nominis esse tui?