Ii>2
P. OVIDII NASONIS
Et quos Alcathoi memorant a moenibus ortos4o Sedibus bis profugum constituisse Larem.
A quibus adveniat Miletida sospes ad urbem,Offensi quo me compulit ira Dei.
Hanc si contigerit, meritae cadet agna Minervae.Non facit ari nostras hostia maior opes.
45 Vos quoque Tyndaridae, quos haec colit insula,
fratres
Mite, precor, duplici numen adeste viae.Altera namque parat Symplegadas ire per arctas.Scindere Bistonias altera puppis aquas.
Vos facite, ut ventos, loca cum diversa petamus,So Illa suos habeat, nec minus illa suos.
ELEGIA XI.
JLdtera quaecunque est toto tibi lecta libello,
Est mihi sollicitae tempore facta viae.
Aut hanc me, gelidi tremerem cum mense Decembris,
Scribentem mediis Adria vidit aquis:
5 Aut, postquam bimarem cursu superavimusIsthmon:
Alteraque est nostrae sumta carina fugae.Quod facerem versus inter fera murmura ponti,Cycladas Aegaeas obstupuisse puto.
Ipse ego nunc miror, tantis animique marisque10 Fluctibus ingenium non cecidisse meum.
Seu stupor huic studio, sive est insania nomen;
Omnis ab hac cura mens relevata mea est.Saepe ego nimbosis dubius iactabar ab IlaedisSaepe minax Steropes sidere pontus erat;t5 Fuscabatque diem custos Erymanthidos Vrsae;Aut Ilyadas saevis auxerat Auster aquis: