Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
181
Einzelbild herunterladen
 

TRISTIVM L1B. 1. EL. 10. 181

Sive opus est velis; minimam bene currit ad auram:

Sive opus est rcmo; remige carpit iter.

Nec comites volucri contenta est vincere cursu; 5

Occupat egressas quamlibet ante rates.

Et patitur fluctus, fertque assilientia longeAequora, nec saevis icta fatiscit aquis.

Illa, Corinthiacis primum milii cognita Cenchris,

Fida manet trepidae duxque comesque fugae. io1erque tot eventus, et iniquis concita ventisAequora, Palladio numine tuta fuit.

Nunc quoque tuta precor vasti secet ostia Ponti;

Quasque petit, Getici litoris intret aquas.

Quae simul Aeoliae mare me deduxit in Helles, i5Et longum tenui limite fecit iter;

Fleximus in laevum cursus: et ab Hectoris urbeVenimus ad portus, Imbria terra, tuos.

Inde levi vento Zerynthia litura nactisThreiciam tetigit fessa carina Samon. 20

Saltus ab hac terra brevis est Tempjn-a petenti.

Hac dominum tonus est illa secuta suum.

Nam mihi Bistonios placuit pede carpere campos:Hellespontiacas illa relegit aquas;

Dardaniamque petit auctoris nomen habentem ; 25

Et te ruricola, Lampsace, tuta Deo.

Quaque per angustas rectae male virginis undasSeston Abydena separat urbe fretum.

Ilincque Propontiacis haerentem Cyzicon oris;

Cyzicun, Haemoniae nobile gentis opus: 5o

Quaque tenent Ponti Byzantia litora fauces.

Hic locus est gemini ianua rasta maris.

Haec precor evincat, propulsaque fortibus AustrisTranseat instabiles strenua Cyaneas:Thynniacosque sinus, et ab his per Apollinis urbem 55Alta sub Anchiali moenia tendat iter,liule Mesembriacos portus, et Odesson, et arcesPraetereat dictas nomine, Bacche, tuo: