Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
183
Einzelbild herunterladen
 

TltlSTIYM E115. I. EE. 11. 1S3

Saepe mavis pars intus erat; tamen ipse trementiCarmina ducebam qualiacunque manu.

Nunc quoque contenti stridunt Aquilone rudentes,Inque modum tumuli concava surgit aqua. 20

Ipse gubernator tollens ad sidera palmasExposcit votis, immemor artis, opem.

Quocunque adspicio, nihil est, nisi mortis imago:Quam dubia timeo mente, timensque precor.Attigero portum, portu terrebor ab ipso. -j.5

Pius habet infesta terra timoris aqua.

Nam simul insidiis hominum pelagique laboro;

Et faciunt geminos ensis ct unda metus.

Ille meo vereor ne speret sanguine praedam:

Haec titulum nostrae mortis habere velit. 5o

Barbarapars laeva est, avidaeque instructa rapinae,Quam eruor et caedes bellaque semper habent.Cumque sit hibernis agitatum fluctibus aequor;

Pectora sunt ipso turbidiora mari.

Quo magis his debes ignoscere, candide lector, 35Si spe sunt, ut sunt, inferiora tua.

Non haec in nostris, ut quondam, scribimus hortis:Nec, consuete, meum, lectule, corpus habes,lactor in indomito brumali luce profundo;

Ipsaque caeruleis charta feritur aquis. 4o

Improba pugnat hiems, indignaturque, quod ausimScribere, se rigidas incutiente minas.

Vincat hiems hominem. Sed eodem tempore, quaeso,Ipse modum statuam carminis; illa sui.