179
TKISTIVM LIB. I. EL. 9.
Atque utinam pro te possint mea vota valere,
Quae pro me duros non tetigere Deos!
Donec eris felix, multos numerabis amicos : 5
Tempora si fuerint nubila, solus eris.
Adspicis ut veniant ad candida tecta columbae;Accipiat nullas sordida turris aves.
Horrea formicae tendunt ad inania nunquam:
Nullus ad amissas ibit amicus opes. io
Vtque comes radios per Solis euntibus umbra,
Cum latet hic pressus nubibus, illa fugit;
Mobile sic sequitur Fortunae lumina vulgus:
Quae simul inducta nube teguntur, abit.
Haec precor ut semper possint tibi falsa rideri: i5
Sunt tamen eventu vera fatenda meo.
Dum stetimus, turbae quantum satis esset, habebatNota quidem, sed non ambitiosa, domus.
At simul impulsa est, omnes timuere ruinam:Cautaque communi terga dedere fugae. 20
Saeva nec admiror metuunt si fulmina, quorumIgnibus afflari proxima quaeque solent.
Sed tamen in duris remanentem rebus amicumQuamlibet inviso Caesar in hoste probat.
Nec solet irasci, neque enim moderatior alter, 25Cum quis in adversis, si quid amavit, amat.
De comite Argolici postquam cognovit Orestae,Narratur Fyladen ipse probasse Thoas.
Quae fuit Actoridae cum magno semper Achille,Laudari solita est Hectoris ore lides. 5o
Quod pius ad manes Theseus comes isset amico,Tartareum dicunt indoluisse Deum.
Euryali Nisique iide tibi, Turne, relata,
Credibile est lacrimis immaduisse genas.
Est etiam miseris pietas, et in hoste probatur. 55Ileu milii quam paucos haec mea dicta movent!
Ilie status, haec rerum nunc est fortuna mearum,Debeat ut lacrimis nullus adesse modus.
AI 2