178
P. OVIDII NASONIS
Denique lugubres vultus, minquamque videndosCernere supremo, dum licuitque, die!
25 Dicendumque semel toto non amplius aevoAccipere, et parili reddere voce; Vale?
At fecere alii nullo mihi foedere iuncti;
Et lacrimas animi signa dedere sui.
Quid? nisi convictu caussisque valentibus essem3o Temporis et longi vinctus amore tibi ?
Quid? nisi tot lusus et tot mea seria nosses,
Tot nossem lusus seriaque ipse tua?
Quid? si duntaxat ltomae milii cognitus essos,Adscitus totips in genus omne loci?
35 Cunctane in aequoreos abierunt inita ventos?Cunctane Lethaeis mersa feruntur aquis?
Non ego te placida genitum reor urbe Quirini;
Vrbe, meo quae iam non adeunda pede est:Sed scopulis, Ponti quos haec habet ora sinistri;4o lnque feris Scythiae Sarmaticisque iugis.
Et tua sunt silicis circum praecordia venae;
Et rigidum ferri semina pectus habent.Quaeque tibi quondam tenero ducenda palatoPlena dedit nutrix ubera, tigris erat;
45 At malanostraminus, quam nunc, aliena putasses;Duritiaeque mihi non agerere reus.
Sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis,Vt careant numeris tempora prima suis;
Effice, peccati ne sim memor huius; et illo5o Officium laudem, quo queror, ore tuum.
ELEGIA IX
Detur inoffensae metam tibi tangere vitae,.Qui legis hoc nobis non inimicus opus.