Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
177
Einzelbild herunterladen
 

TRISTIVM LII5. 1. EL. 7 . 8. 177

Hos quoquo sex versus, in prima fronte libelliSi praeponendos esse putabis, habe.

Orba parente suo quicunque volumina tangis: 55

His saltem vestra cietur in Vrbe locus.

Quoque magis faveas, non sunt haec edita ab ipso,

. Sed quasi de domini funere rapta sui.

) Quidquid in his igitur vitii rude carmen habebit,

! Emendaturus, si licuisset, eram. 4o

l: -r t : 2 - - »-t * »-*-*-*-1 < e- « t

ELEGIA VIII.

In caput alta suum labentur ab aequore retroFlumina: conversis Solque recurret equis.

Terra feret stellas: coelum findetur aratro:

Vnda dabit flammas: et dabit ignis aquas.

Omnia naturae praepostera legibus ibunt: 5

Parsque suum mundi nulla tenebit iter.

Omnia iam lient, fieri quae posse negabam:

Et nihil est, de quo non sit habenda fides.

Haec ego vaticinor; quia sum deceptus ab illo,Laturum misero quem mihi rcbar opem. 10

Tantane te, fallax, cepere oblivia nostri?

Afflictumne fuit tantus adire pudor?

Vt neque respiceres, necsolarere iacentem;

Dure? neque exsequias prosequerere meas?

Illud amicitiae sanctum ac venerabile nomen i5

Re tibi pro vili sub pedibusque iacet?

Quid fuit, ingenti prostratum mole sodalemVisere, et alloquii parte levare tui?

Inque meos si non lacrimam dimittere casus,

Pauca tamen ficto verba dolore queri? 20

Idque, quod ignoti faciunt, valedicere saltem:

Et vocem populi publieaque ora sequi?

Ov. T. 111. M