170
P. OVIDII NASONIS
ELEG IA VII.
Oi quis habes nostris similes in imagine vultus;
Deme meis hederas, Bacchica serta, comis.Ista decent laetos felicia signa poetas.Temporibus non est apta corona meis.
S Haec tibi dissimulas, sentis tamen , optime, dici,In digito qui me fersque refersque tuo,Elligiemque meam fulvo complexus in auroCara relegati, qua potes, ora vides.
Quae quoties spectas, subeat tibi dicere forsan,
10 Quam procul a nobis Naso sodalis abest!
Grata tua est pietas: sed carmina maior imagoSunt mea; quae mando qualiacunque legas:Carmina mutatas hominum dicentia formas:Infelix domini quod fuga rupit opus.
1 5 Haec ego discedens, sicut bene multa meorum,Ipse mea posui moestus in igne manu.
A tque cremasse suum fertur sub stipite natumThestias, et melior matre fuisse soror;
Sic ego non meritos mecum' peritura libellos20 Imposui rapidis viscera nostra rogis;
A : el quod eram Musas, ut crimina nostra,perosus 1A r el quod adhuc crescens et rude carmen erat.Quae quoniam non sunt penitus sublata,sed exstant;Pluribus exemplis scripta fuisse reor.
25 Nunc precor ut vivant, et non ignava legentumOtia delectent, admoneantque mei.
Nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo;
Nesciet his summam si quis abesse manum.Ablatum mediis opus est incudibus ; stud:
5 o Defuit et scriptis ultima lima mei
Et veniam pro laude peto: laudatus uoe Je,
Non fastiditus si tibi, Lector, ero.