TRISTIVM LIB. I. EL. C. 175
Pectoribus quantum tu nostris, Vxor, inhaeres:
Digna minus misero, non meliore viro.
Te mea, sup.posita vcluti trahe, fulta ruina est: 5
Si quid adhuc ego sum, muneris omne tui est:
Tu facis, ut spolium ne sim, neu nuder ab illis,Naufragii tabulas qui petiere mei.
Vtque rapax, stimulante fame, cupidusque cruorisIncustoditum captat ovile lupus: 10
Aut ut edax vultur corpus circumspicit, ecquodSub nulla positum cernere possit humo:
Sic mea nescio quis, rebus male fidus acerbis,
In bona venturus, si paterere, fuit.
Hunc tua per fortes virtus submovit amicos; i5
Nulla quibus reddi gratia digna potest.
Ergo quam misero, tam vero, teste probaris:
Hic aliquod pondus-si modo testis habet.
Nec probitate tua prior est aut Ileetoris uxor,
Aut comes exstincto Laodamia viro. ao
Tu si Maeonium vatem sortita fuisses:
Penelopes esset fama secunda tuae;
Sive tibi hoc debes, nulla pia facta magistra;
Cumque nova mores sunt tibi luce dati:
Femina seu Princeps, omnes tibi culta per annos, a5Te docet exemplum coniugis esse bonae:Assimilemque sui longa assuetudine fecit:
Grandia si parvis assimilare licet.
Heu mihijnon magnas quod habent mea carmina'vires;
Nostraque sunt meritis ora minora tuis! 5o
Si quid et in nobis vivi fuit ante vigoris,
Exstinctum longis occidit omne malis:
Prima locum sanctas heroidas inter haberes:
Prima bonis animi conspicerere tui.
Quantumcunque tamen praeconia nostra valebunt;55Carminibus vives tempus in omne meis.