174
P. OYJDII NASONIS
Pio duce Neritio docti mala nostra poetaeScribite: Neritio nam mala plura tuli.
Ille brevi spatio multis erravit in annisCo Inter Dulichias lliaeasque domos.
Nos, freta sideribus notis distantia mensos*.
Sors tulit in Geticos Sarmaticosque sinus.
Ille habuit fidamque manum, sociosque lideles:Me profugum comites deseruere mei.
G 5 Ille suam laetus patriam victorque petebat.
A patria fugio vietus et exsul ego.
Nec milii Dulichium domus est, lthaceve,Samcve:Poena quihus non est gramiis abesse locis.
Sed quae de septem totum circumspicit orbem70 Montibus, imperii Horna Deumque locus.
Illi corpus erat durum patiensque laborum:Invalidae vires ingenuaeque mihi.
Ille erat assidue saevis agitatus in armis:Assuetus studiis mollibus ipse fui.
75 Me Deus oppressit, nullo mala nostra levante:llellatrix illi Diva ferebat opem.Cumqueminorlovesit, tumidis qui regnat in undis;
Illum Neptuni, me lovis ira premit.
Adde, quod illius pars maxima ficta laborum est;80 Ponitur in nostris fabula nulla malis.
Denique quaesitos tetigit tamen ille Penates;
Quaeque diu petiit, contigit arva tamen.
At mihi perpetuo patria tellure carendum est,
Ni fuerit laesi mollior ira Dei.
xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx
ELEGIA VI.
rs ce tantum Clario Lyde dilecta poetae;Nec tantum Coo Hattis amata suo est;