173
TRISTIVM Llli. I. EL. 5.
Vt foret exemplum reri Phoceus amoris,
Fecerunt Furiae, tristis Oresta, tuae.
Si non Euryalus Rutulos cecidisset in hostes;
Hyrtacidae Niso gloria nulla foret.
Scilicet ut fulvum spectatur in ignibus aurum, 25Tempore sic duro est inspicienda fides.
Dum iuvat, et vultu ridet Fortuna sereno;
Indelibatas cuncta sequuntur opes.
At simul intonuit; fugiunt: nec noscitur ulli,Agminibus comitum qui modo cinctus erat. 3o
Atque haec exemplis quondam collecta priorum,
Nunc mihi sunt propriis cognita vera malis.
Yix duo tresve mihi de tot superestis amici.
Caetera Fortunae, non mea, turba fuit.
Quo magis, o pauci, rebus succurrite lapsis, 35
Et date naufragio litora tuta meo:
Ncve metu falso nimium trepidate, timentes,
Hac offendatur ne pietate Deus.
Saepe fidem adversis etiam laudavit in armis,
Inque suis amat banc Caesar, in hoste probat. 4oCaussa mea est melior, qui non contraria foviArma; sed hanc merui simplicitate fugam.
Invigiles igitur nostris pro casibus oro;
Diminui si qua numinis ira potest.
Scire meos si quis casus desideret omnes; 45
Plus, quam quod fieri res sinit, ille petat.
Tot mala sum passus, quot in aethere sidera lucent:Parvaque quot siccus corpora pulvis habet.Multaque credibili tulimus maiora: ratamque,
Quamvis acciderint, non habitura fidem. 5o
Pars etiam quaedam mecum moriatur oportet:
Meque velim possit dissimulante tegi.
Si vox infragilis, pectus mihi firmius aere,
Pluraque cum linguis pluribus ora forent;
Non tamen idcirco complecterer omnia verbis,Materia vires exsuperante meas 55