Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
169
Einzelbild herunterladen
 

TRISTIVM L1B. I. EL. 3. 109

Femina virque meo, pueri quoque,funere m-oe-rent:

Inque domo lacrimas angulus omnis habet.

Si licet exemplis in parvo grandibus uti; 25

Haec facies Troiae, cum caperetur, erat,lamque quiescebant voces hominumque canum-que:

Lunaque nocturnos alta regebat equos.

Hanc ego suspiciens, et ah hac Capitolia cernens,

Quae nostro frustra iuncta fuere Lari; 5o

Numina vicinis habitantia sedibus, inquam,lamque oculis nunquam templa videnda meis;

Dique relinquendi, quos Vrbs habet alta Quirini;

Este salutati tempus in omne mihi!

Et quamquam sero clypeum post vulnera sumo; 55

Attamen hanc odiis exonerate fugam ;

Coelestique viro, quis me deceperit error,

Dicite; pro culpa ne scelus esse putet.

Vt, quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor.

Placato possum non miser esse Deo. 4o

Hac prece adoravi Superos ego: pluribus uxor,Singultu medios praepediente sonos.

Illa etiam ante Lares passis prostrata capillisContigit exstinctos orc tremente focos:

Multaque in aversos eiludit verba Penates, 45

Pro deplorato non valitura viro,lamque morae spatium nox praecipitata negabat,Versaque ab axe suo Parrhasis Arctos erat.

Quid facerem? blando patriae retinebar amore:

Vltima sed iussae nox erat illa fugae. 5o

Ah quoties aliquo dixi properante, Quid urges?

Vel, quo festines ire, vel unde, vide.

Ah quoties certam me sum mentitus habereHoram, propositae quae foret apta viae.

Ter limen tetigi; ter sum revocatus: et ipse 55

Indulgens animo pes mihi tardus erat.