Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
168
Einzelbild herunterladen
 

108

P. OVIDII NASONIS

io 5 Si fuit hic animus nobis; ita parcite, Divi.

Sin minus; alta cadens obruat unda caput.Fallor? an incipiunt gravidae vanescere nubes,Victaque mutati frangitur ira maris?

Non casus, sed vos sub conditione vocati,

110 Fallere quos non est, hunc mihi fertis opem.

ELEGIA IIL

Cvum subit illius tristissima noctis imago,

Quae mihi supremum tempus in Yrbe fuit:

Cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui,Labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.

S Iam prope lux aderat, qua me discedere CaesarFinibus extremae iusserat Ausoniae.

Nec mens, nec spatium fuerant satis apta paranti:Torpuerant longa pectora nostra mora.

Non mihi servorum, comitis non cura legendi:

10 Non aptae profugo vestis opisve fuit.

Non aliter stupui, quam qui lovis ignibus ictusVivit, et est vitae nescius ipse suae.

Vt tamen hanc animo nubem dolor ipse removit,Et tandem sensus convaluere mei;i 5 Alloquor extremum moestos abiturus amicos,

Qui modo de inultis unus et alter erant.

Vxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat;

Imbre per indignas usque cadente genas.

Nata procul Libycis aberat diversa sub oris:

20 Nec poterat fati certior esse mei.

Quodcunque adspiccres, luctus gemitusque sonabant:

Formaque non taciti funeris intus erat.