107
TRIST1VM LIR. 1. ER. 2.
Vos modo, quos nullo certe puto crimine laesos,Contenti nostris, Di, precor, este malis. 70
\ec tamen, ut cuncti miserum servare velitis,
Quod periit, salvum iam caput esse potest.
Vt mare considat ventisque ferentibus utar;
A r t mihi parcatis; num minus exsul ero?
Non ego divitias avidus sine line parandi 70
Latum mutandis mercibus aequor aro:
Nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas:Oppida non Asiae, non loca visa prius.
Non ut, Alexandri claram delatus in urbem,
Delicias videam, Nile iocose, tuas. 80
Quod faciles opto ventos, quis credere possit?
Sarmatis est tellus, quam mea vota petunt.
Obligor, ut tangam laevi fera littora Ponti;
Quodque sit a patria tam fuga tarda, queror.
Nescio quo videam positos ut in orbe Tomitas, 85Exilem facio per mea vota viam.
Seu me diligitis, tantos compescite fluctus;
Pronaque sint nostrae numina vestra rati:
Seu magis odistis, iussae me advertite terrae.
Supplicii pars est in regione mei. 90
Ferte, quid hic facio? rapidi mea carbasa venti.
Ausonios lines cur mea vela vident?
Noluit hoc Caesar: quid, quem fugat ille, tenetis?
Adspiciat vultus Pontica terra meos.
Et iubet, et merui: nec, quae damnaverit ille, 95Crimina defendi fasve piumve puto.
Si tamen acta Deos nunquam mortalia fallunt;
A culpa facinus scitis abesse mea.
Immo ita, vos scitis; si me meus abstulit error,
Stultaquc mens nobis, non scelerata, fuit: 100
Quamlibet e minimis, domui si favimus illi:
Si satis Augusti publica iussa mihi;
Hoc Duce si dixi felicia saecula; proqueCaesare tura pius Caesaribusque dedi;