Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
165
Einzelbild herunterladen
 

TR1STIVM L1B. I. EL. 2.

105

ELEG IA II.

Di maris et coeli, quid enim nisi vota supersunt?

Solvere quassatae parcite membra ratis:

Neve, precor, magni subscribite Caesaris irae.

Saepe, premente Deo, fert Deus alter opem.Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo:Aequa Venus Teucris, Pallas iniqua fuit.

Oderat Aenean propior Saturnia Turno.

Ille tamen Veneris numine tutus erat.

Saepe ferox cautum petiit Neptunus Vlixem:Eripuit patruo saepe Minerva suo.

Et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis,

Quid vetat irato numen adesse Deo?

Verba miser frustra non prolicientia perdo:

Ipsa graves spargunt ora loquentis aquae:Tcrribilisque Notus iactat mea dicta; precesque,Ad quos mittuntur, non sinit ire Deos.

Ergo idem venti, ne caussa laedar in una,

Vclaque nescio quo, votaque nostra ferunt?Me miserum, quanti montes volvuntur aquarum!

lam iam tacturos sidera summa putes.

Quantae diducto subsidunt aequore valles!

Iam iam tacturas Tartara nigra putes.Quocunque adspicias, nihil est nisi pontus et aer;

Fluctibus hic tumidis, nubibus ille minax.

Inter utrumque fremunt immani turbine venti.

Nescit, cui domino pareat, unda maris.

Nam modo purpureo vires capit Eurus ab ortu:Nunc Zephyrus sero vespere missus adest:Nunc gelidus sicca Boreas bacchatur ab Arcto;

Nunc Notus adversa proeliafronte gerit.

Rector in incerto est: nec quid fugiatve petatvc,Invenit. Ambiguis ars stupet ipsa malis.