Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
164
Einzelbild herunterladen
 

104

P. OVIDII NASONIS

cj5 Si quis erit, qui tc dubitantem ct adire timentemTradat, et ante tamen pauca loquatur; adi.Luce bona, dominoque tuo felicior ipsePervenias illuc; et mala nostra leves.

Namque ea vel nemo, vel qui mihi vulnera fecit,ioo Solus Achilleo tollere more potest.

Tantum ne noceas, dum vis prodesse, videto.

Nam spes est animi nostra timore minor.Quaeque quiescebat, ne mota resaeviat ira.;

Et poenae tu sis altera caussa, cave.io5 Cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus,Contigerisque tuam, scrinia curva, domum;Adspicies illic positos ex ordine fratres,

Quos studium cunctos evigilavit idem.

Caetera turba palam titulos ostendet apertos;i io-- Et sua detecta nomina fronte geret.

Tres procul obscura latitantes parte videbis.

Hi quoque, quod nemo nescit, amare docent.Hos tu vel fugias, vel, si satis oris habebis,Oedipodas facito Telegonosque voces.n5Deque tribus, moneo, si quae tibi cura parentis,Ne quemquanij quamvis ipse docebit, ames.Sunt quoque mutatae ter quinque volumina formae,Nuper ab exsequiis carmina rapta meis:

His mando dicas, inter mutata referrilao Fortunae vultum corpora posse meae.

Namque ea dissimilis subito est effecta priori:Flendaque nunc, aliquo tempore laeta fuit.Plura quidem mandare tibi, si quaeris, habebam;Sed vereor tardae caussa fuisse morae.

125 Quodsi,quaesubeunt,tecum, Liber, omniaferres;Sarcina laturo magna futurus eras.

Longa via est: propera. Nobis habitabitur ofbisVltimus; a terra terra remota mea.